MOMONIA vulgo MOUN

MOMONIA vulgo MOUN
MOMONIA, vulgo MOUN
Hibernis, Mounster Anglis, una ex quatuor partibus Hiberniae ad Austrum extensa. Separatur a Connacia Sineô fluviô ad Boream, ad Ortum habet Lageniam, a Meridie vero et Occasu alluitur mari Hibernicô. Dividitur in sex Comitatus; Kerriensem scilicet, Comte de Kerry, Limericensem, Comte de Limerick, Corcagiensem, Comte de Corck, Tipperariensem, Comte de Typperary, Vaterfordiensem, Comte de Waterford; et Desmoniae Comitatum, le Comte de Desmond. Caput est Cassilia, urbs Archiepiscopalis. MOMONIAE URBES PRAECIPUAE. Ardatum, Ardart. Caricta, Carick. Cassilia, Cashell. Corcagia, Corck, Episcopalis. Iogalia, Υoughall. Kinsalia, Kynsale. Limericum, Lymerick. Lismoria, Lismore. Rossia, Rosse. Waterfordia, Waterford.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”